TAXIS

TAXIS
TAXIS
nomen Familiae in Belgio illustris, quae Turrianae Stirpis ramus est. In hac enim Franciscus, tertius filius Pagani Vicarii Imperat. Mediolani, defuncti A. C. 1241. praeliô contra Vicecomitem occisus, Guidonem filium reliquit, Mediolani feudô Imperiali Dominum, patrem inter alios Lamorati, qui, domûs infortunio cedens, in Bergomensem agrum transivit, ac in Valle Cornelia sedem fixit, monte Tassô acquisitô: unde Tassiorum seu Taxiorum nomen, Turrianô omissô, natum est. Ex huius
posteris Rogerius I. Austriacae Familiae se addixit, in Aula Friderici III. gratiosus. Inde fil. Franciscus, ac ex alio Simone nepos Fanciscus Iunior et Rogerius II. familiam meritis illustârunt. Illi Geveralis postae, vide in hac voce, sive veredariorum Praefecti, munus collatum est a Maximiliano I. Hic a tribus filiis totidem lineas propagavit. Et quidem ex iis Ioh. Baptista in Belgio sedem fixit, et ex Raimundo, Comitum de Villamediana in Hispania, qui iam exstincti atque ex Leonardo Barone Belgici Rami, in quo Lamorallus eius fil. Comitis dignitatem primus impetravit, sator exstitit. David alter Rogerii filius, in Tirolensi Comitatu vixit, eorum, qui praefecturam cursuum publicorum Venetiis exercent, auctor. Demum Simon in Italiam rediit, ac ab eius filiorum altero Rogerio, linea, quae Mediolani sedem retinuit, altero Antonio Marchiones de Paul descenderunt. Belgici rami, qui nunc Gentis caput, ista series est: Rogerius Turtianus de Taxis, ex Alegria de Albricio, genuit Ioh. Baptistam, maritum Christinae Wachtendonckiae, et ex ea patrem Leonardi Baronis. Quô et Ludovicâ Boisot Dn. de Huysinghe, natus Lamorallus Comitis dignitatem nactus, ex Genovefa agnata, suscepit Leonardum; qui, iunctâ sibi Alexandrinâ di Rye, pater fuit Lamoralli Claud. Francisci Comit. de Turri, Vallis Saxinae, Tassis ac S. Rom. Imp. Huic Anna Franc. Eugen. Hornana genuit Philippum Leopoldum, Eugenium Alexandrum, Inicum Lamorallum, Franciscum Sigismundum, Antonium, Genovefam, Ernestinam Mariam, Elisabetham Mariam, et Mariam Theresiam, omnes Comites de Turri Vallis Saxinae Tassis ac S. R. I. Spenerus, Theatr. Nob. Eur. part. 2. p. 5. et Ind. ac Art. Herald. Tom. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • taxis — ● taxis nom masculin Manœuvre opératoire destinée à faire rentrer un organe dans la cavité qu il doit occuper. ⇒TAXIS, subst. masc. MÉD. Pression manuelle destinée à réduire, par refoulement, une hernie de l anse intestinale. (Dict. XIXe et XXe s …   Encyclopédie Universelle

  • -taxis — [tak′sis] [ModL < Gr < taxis: see TAXIS] combining form 1. arrangement, order [phyllotaxis] 2. TAXIS (sense 2) [phototaxis] …   English World dictionary

  • Taxis [3] — Taxis, Familie bergamaskischer Herkunft, die, in ihrem Wappen einen schreitenden Dachs (taxus, de taxis, tasso) führend, sich bis ins 13. Jahrh. zurück verfolgen läßt; ihr gehören auch Bernardo und Torquato Tasso an. Ihr berühmtestes Glied ist… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • -taxis — tax is, n. combining form for {taxis[3]}. [PJC] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Taxis [2] — Taxis, Schloß des Fürsten von Thurn u. Taxis bei Trugenhofen im Oberamte Neresheim des württembergischen Jaxtkreises, mit Park …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Taxis [3] — Taxis (Geneal.), s. Thurn u. Taxis …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Taxis — Taxis, Geschlecht, s. Thurn und Taxis …   Kleines Konversations-Lexikon

  • taxis — TÁXIS s.n. (med.) Operaţie constând în a presa metodic o hernie, pentru a o face să revină în abdomen. [< fr. taxis, cf. gr. tassein – a aranja]. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • táxis — |cs| s. f. 2 núm. [Cirurgia] Pressão manual para reduzir uma hérnia ou um tumor (táxis coberta é a que se efetua com instrumentos, e descoberta aquela em que apenas se faz uso das mãos) …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Taxis — Tax is, n. [NL., fr. Gr. ta xis a division or arrangement, fr. ta ssein to arrange.] 1. (Surg.) Manipulation applied to a hernial tumor, or to an intestinal obstruction, for the purpose of reducing it. Dunglison. [1913 Webster] 2. In technical… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”